라틴어 문장 검색

V. Quaerendum arbitror utrum plura facere possit Deus vel meliora quam faciat, aut ab his etiam quae facit, ullo modo cessare posset, nec ea unquam videlicet faceret, quod sive concedamus, sive negemus, multas fortasse inconvenientium anxietates incurremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:1)
haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus, contentionis stimulus, anxietatis aculeus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:22)
Non modica anxietate navigio per mare regressus, ad civitatem Barum revehitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:6)
Sed visa et agnita rursus lapidum collatione opposita, in recenti foramine, [0431A] memor periculi et anxietatis, quam priori luce pertulerat, coepit animo mollescere et quisque alium commonere ut praeiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:2)
Quapropter satis anxietate oppressi, utriusque sexus quamplurimi, ut dicunt, qui adfuerunt, circiter quingenti ipsa die spiritum exhalarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:4)
Antistes vero egregius, auditis verbis Walteri et Boemundi, admonet socios metu et anxietate aliquantulum haesitantes, ne dubitarent mori pro ejus amore, cujus vestigia cum signo sanctae crucis sunt secuti, et cujus gratia patriam, cognationem et omnia reliquerunt, certi quia cum Domino Deo Zebaoth, quem hodie hic mori contigerit, coelos possidebit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:1)
Hi fratrum voce audita adhuc viventium, certabant vehementi studio scalam ascendere et urbem intrare, donec prae nimia pressura et pondere, moenia antiqua et inveterata, dissolutis saxis cum caemento, scissa sunt et diruta, sicque scala, retinaculo carens, prorsus humi corruit cum viris adhuc in ea consistentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:2)
quarum intolerabili et crebro impetu graviter machina concussa et attrita est, ejusque compagines dissolutae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:3)
Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione gravati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, invaderent, sudore inaudito diffluentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:2)
Quapropter aliquantum cor ejus immutatum est, et renes ejus dissoluti, eo quod pauci viri secum remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:7)
Et alibi, "Pigredo immittit saporem et anima dissoluta esuriet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 39:6)
Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:14)
Inter haec tria genera terrae motuum, mycematiae sonitu audiuntur minaci, cum dissolutis elementa compagibus, ultro assiliunt, vel relabuntur considentibus terris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 14:1)
quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum asserebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 4:3)
In rem itaque consulens suam, et accidentia longe ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION